carmina libraria Carolus Verardus, in laudem Ferdinandi

Testo base di riferimento: Norimbergae, 1499


In Bethicum triumphum congratulatio. S. Brand

 

Si Fernande tibi possent mea carmina laudis

      Ferre aliquid, vel te concelebrare tamen;

Exigeres id iure tuo qui Baetica nuper

      In virtute tua regna vetusta capis.

5

Quae iam mille minus paucis amissa per annos

      Machometi virum sustinuere iugum.

Subdita dumque tibi dumtaxat Tarrachon esset

      Iam subit in titulos Baetica magna tuos.

Dicta etiam per te Lusitania ferre tributum

10

      Cogitur atque tua sunt tria regna manu.

Ordine tu certo patriam prius esse fidelem

      Fecisti atque ducem sponte subire iugum.

Deinde satisfaciens tituloque bonoque paterno

      Hispanos omnes tu facis esse tuos.

15

Iamque tenes quicquidPyrenes clauditur arcu

      Abluit et si quis magnus Hiberus agros.

Quicquid ab extremis disterminat Oceanus vel

      Gadibus. Addo etiam regna reperta mari.

O patria, o felix Germania; si tibi reges

20

      Aut fortuna pares aut Deus ipse daret

Credo equidemcunctus sub legibus orbis

      Iamdudum foret et climata cuncta soli.

Conqueror ah quid enim, cum rex modo Maxmilianus

      Romani caput et sit decus imperii.

25

Qui maiora quidem iamdudum facta patrasset

      Si tibi tuta foret debita quaeque fides.

Et faciet maiora fide, modo fata secundent

      Et sua disponat prospera quaeque Deus.